- DIATRITA et DIATRITARII
- DIATRITA et DIATRITARIIin vett. Libb. pro Diatreta et Diatretarii, dicebantur autem Diatreta vel Diatreti calices, non qui torno formabantur, ut nonnulli volunt: sed qui sculpebantur caelabanturque magna arte nec minori periculo, nam saepe inter sculpendum frangebantur, Unde Mart. l. 14. in apophorer. Epig. 115. cuius Epigraphe: calices vitrei.Aspicis ingenium Nili: quibus addere pluraDum cupit, ah quoties perdidit auctor opus.Erant nempe calices vitrei, cavati perforatique, h. e. sculpti: a διατρῆσαι perforare seu cavare. Salmas. ad Flav. Vopisc. in Saturn. Seu potius crystallini caelati: e crystallo enim comstitisse, pluribus docet Bochart. Hierozoici Part. poster. l. 6. c. 16. Vide iterum Salmar. ad Solin. p. 204. et supra ubi de Acentetis. Διάτρητοι vero dicebantur in circo fores carcerum cancellatae et reticulato opere factae, aliter hinc Δικτυωταὶ , Lat. proprie Transennae. Et in genere διατρητον id omne opus est, quod visum transmittit, et δικτυωειδὲς atque καγκελλωτὸν quoque dixêre, ibid. p. 921. De cuiusmodi foribus vide hic ubi de Cancellis, item in voce Transenna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.